— 83 —
XXIV. Contrarietas.

      Illi nihil est contrarium, sed omnia contraria illi sunt
subiecta ex contrariis omnia facienti. In scala enim naturae
sub contrariis est materia una et eadem omnia suscipiens,
et supra contraria unum efficiens, omnia contemperans,
concordans atque coordinans; sicut materialiter idem
est minimum frigidum et minimum calidum, minimum
pulchrum et minimum turpe, minimum album et minimum
nigrum, minimum sensibile et minimum insensibile,
item maximum album et minimum nigrum, ut infra
utrumque terminum vel utriusque terminus sit unus,
— 84 —
principium huius et finis illius. Ubi enim est motus et alteratio,
perpetuo extremum unius est initium alterius contrarii.
Itaque maximum et minimum vel sunt unum vel
maxime unita, principium et finis, calidum et frigidum, et
omnia contraria. Hoc si in materia contingit, quanto magis
in virtute efficientis inspicere est necesse.
Bruno Sum 83-84