— 439 —
      Et quidem omnia haec entia jam nota, qualia sunt
extensio, figura, motus, et similia, quae enumerare non
est hujus loci, per eamdem ideam in diversis subjectis
cognoscuntur, neque aliter imaginamur figuram coronae,
si sit argentea, quam si sit aurea; atque haec idea
communis non aliter transfertur ex uno subjecto ad
aliud, quam per simplicem comparationem, per quam
affirmamus quaesitum esse secundum hoc vel illud
simile, vel idem, vel aequale cuidam dato: adeo ut in
omni ratiocinatione per comparationem tantum veritatem
praecise cognoscamus. Ver. gr., hic: omne A est
B, omne B est C, ergo omne A est C; comparantur
inter se quaesitum et datum, nempe A et C, secundum
hoc quod utrumque sit B, etc. Sed quia, ut saepe
jam monuimus, syllogismorum formae nihil juvant ad
— 440 —
rerum veritatem percipiendam, proderit lectori, si illis
plane rejectis, concipiat omnem omnino cognitionem,
quae non habetur per simplicem et purum unius rei
solitariae intuitum, haberi per comparationem duorum
aut plurium inter se. Et quidem tota fere rationis humanae
industria in hac operatione praeparanda consistit;
quando enim aperta est et simplex, nullo artis adjumento,
sed solius naturae lumine est opus ad veritatem,
quae per illam habetur, intuendam.
Descartes Reg 439-440