— 133 —
ARTIC. XXXIV.

      Vacuum est spatium, in quo tot corpora continentur.
Ipsum est unum infinitum, cuius partes ibi tantum
sine corpore esse intelligimus, ubi corpora corporibus
continguntur et alia moventur intra alia.
— 134 —
RATIO.

      Vacuum est, a quo corpora recipiuntur, et in quo
corpora continentur: recipiuntur autem ab eo, dum
eodem spatio semper immobili permanente, (quo nihil
fixius esse potest,) aër vel aliud alii in ipso cedit. Interim
igitur nihil per vacuum ferri intelligitur, quasi
ante ibi nihil extiterit, quia aër est, ubi nullum aliud
corpus sensibile apparet; qui sane aër ipse esset locus,
ipseque esset vacuum, si non moveretur, si non cederet
corporibus aliis eodem succedentibus in spatio.
Porro quia ubi erat aër, ibi aliud est corpus, ubi una
aëris pars extiterat, alia convincitur adesse, ideo non
ipse est natura loci, spatii, vacui. Hic non est, quod se
torqueat Aristoteles, quod, cum cubus tantam habet
magnitudinem, quantum habet vacuum, propterea
eaedem sunt dimensiones cubi, atque vacui, potius
quam aequales. [>]
Bruno Acr 133-134