— 81 —
      Docet etiam natura, per istos sensus doloris, famis,
sitis etc., me non tantum adesse meo corpori ut nauta
adest navigio, sed illi arctissime esse conjunctum et
quasi permixtum, adeo ut unum quid cum illo componam.
Alioqui enim, cum corpus laeditur, ego, qui
nihil aliud sum quam res cogitans, non sentirem idcirco
dolorem, sed puro intellectu laesionem istam perciperem,
ut nauta visu percipit si quid in nave frangatur;
et cum corpus cibo vel potu indiget, hoc ipsum
expresse intelligerem, non confusos famis et sitis sensus
haberem. Nam certe isti sensus sitis, famis, doloris etc.,
nihil aliud sunt quam confusi quidam cogitandi modi
ab unione et quasi permixtione mentis cum corpore
exorti.
      Praeterea etiam doceor a natura varia circa meum
corpus alia corpora existere, ex quibus nonnulla mihi
prosequenda sunt, alia fugienda. Et certe, ex eo quod
valde diversos sentiam colores, sonos, odores, sapores,
calorem, duritiem, et similia, recte concludo,
aliquas esse in corporibus, a quibus variae istae sensuum
perceptiones adveniunt, varietates iis respondentes,
etiamsi forte iis non similes; atque ex eo quod
quaedam ex illis perceptionibus mihi gratae sint, aliae
ingratae, plane certum est meum corpus, sive potius me
totum, quatenus ex corpore et mente sum compositus,
variis commodis et incommodis a circumjacentibus
corporibus affici posse.
Descartes Med 81