— 123 —
Propositio XLII.

      Secundi, et tertii, et non primi generis cognitio docet nos
verum a falso distinguere.

Demonstratio.

      Haec Propositio per se patet. Qui enim inter verum, et falsum
scit distinguere, debet adaequatam veri, et falsi habere ideam, hoc
est (per 2. Schol. Prop. 40. hujus) verum, et falsum secundo, aut
tertio cognitionis genere cognoscere.
Spinoza E 123