— 123 —
Propositio XLIII.

      Qui veram habet ideam, simul scit se veram habere ideam,
nec de rei veritate potest dubitare.

Demonstratio.

      Idea vera in nobis est illa, quae in Deo, quatenus per naturam
Mentis humanae explicatur, est adaequata (per Coroll. Prop. 11.
hujus
). Ponamus itaque, dari in Deo, quatenus per naturam
Mentis humanae explicatur, ideam adaequatam A. Hujus ideae
debet necessario dari etiam in Deo idea, quae ad Deum eodem modo
refertur, ac idea A (per Prop. 20. hujus ), cujus Demonstratio universalis
est <, en tot alle denkbeelden toegepast kan worden
>).
At idea A ad Deum referri supponitur, quatenus per naturam
Mentis humanae explicatur; ergo etiam idea ideae A ad Deum
eodem modo debet referri, hoc est (per idem Coroll. Prop. 11.
hujus
), haec adaequata idea ideae A erit in ipsa Mente, quae
ideam adaequatam A habet; adeoque qui adaequatam habet ideam
sive (per Prop. 34. hujus) qui vere rem cognoscit, debet simul suae
— 124 —
cognitionis adaequatam habere ideam, sive veram cognitionem,
hoc est (ut per se manifestum), debet simul esse certus. Q.E.D.
Spinoza E 123-124