— 438 —
      Ut autem etiam imaginationis utamur adjumento,
notandum est, quoties unum quid ignotum ex aliquo
alio jam ante cognitio deducitur, non idcirco novum
aliquod genus entis inveniri, sed tantum extendi totam
hanc cognitionem ad hoc, ut percipiamus rem quaesitam
participare hoc vel illo modo naturam eorum quae
in propositione data sunt. Ex. gr., si quis a nativitate
caecus sit, non sperandum est ullis unquam argumentis
nos effecturos ut veras percipiat colorum ideas, quales
nos habemus a sensibus haustas; sed si quis primarios
colores viderit quidem aliquando, intermedios autem
et mixtos nunquam, fieri potest ut illorum etiam,
quos non vidit, imagines ex aliorum similitudine per
— 439 —
deductionem quamdam effingat. Eodem modo, si in magnete
sit aliquod genus entis, cui nullum simile intellectus
noster hactenus perceperit, non sperandum est
nos illud unquam ratiocinando cognituros; sed vel
aliquo novo sensu instructos esse oporteret, vel mente
divina; quidquid autem hac in re ab humano ingenio
praestari potest, nos adeptos esse credemus, si illam
jam notorum entium sive naturarum mixturam, quae
eosdem qui in magnete apparent, effectus producat,
distinctissime percipiamus.
Descartes Reg 438-439