— 41 —
Quare concludendum ante Trojanum,
bella omnia propter bovum abactiones, ut Clypeus Achillis
apud ipsum Homerum, et propter foeminarum raptus, ut
testatur Horatius Satyr. III. lib. I. gesta esse, nempe inter primas
gentes perpetua latrocinia fuisse. Qui mos inhospitalis, et barbarus
primarum gentium ex ipsa primarum rerumpublicarum
natura profluxit: quae, quanquam hospitiis, sive Asylis, ut in
his libb. abunde dictum, per Clientelas inchoatae; tamen ipsa
Asyla ararum custodia sunt constituta. Et sane primi gentium
se abscondendo in lucis, et condendo majorum cadavera, familias
gentesque fundarunt; abscondendo leges, sive scientiam auspiciorum,
Clientelas constituerunt; et turbis agrariis edocti,
abscondendo Ordinem in poëticis turribus Regna heroica ordinarunt.
Quod ipsae locutiones condere gentes, condere leges,
condere regna
satis aperte confirmant: unde quasi ex hac scientia
Originum Hermogenianus in sua juris gentium historia regna
condita
momentose narravit. Itaque haec ipsa gentium
prima inhospitalitas docet, Regna heroica fuisse Optimatium,
quae tota stant legum, ordinis, finiumque custodia, ut in his
libb. notisque satis ampliter probatum est.
      Pag. 95. num. 58. ex aequo tamen )( neque haec, quae heic
dicimus, obturbet illud, quod Ciculorum Urbes etiamnum dicantur
Arae: namque id puto hanc ipsam habere originem;
quod cum Ciculi sint Transilvanorum antiquissimi, necesse est,
ab ipsis deinde Saxones, et Ungaros, qui sunt duae reliquae
Populi Transilvani partes, profugos recepisse: deinde turbis
agrariis inter ipsos quoque ortis, Saxones Ungarosque alias
per Transilvaniam, secessionibus factis, sibi sedes quaesisse; et
Ciculos agrariam, rusticamque facere perseverasse, cum antiqua
optimorum nobilitate: quod tantum abest, ut labefactet, quod
confirmat potius, quae in his libb. de Primis Aris late sunt
dicta.
      Pag. 96. vers. 14. )( Atque haec duo gravia sint exempla
— 42 —
ejus, quod supra diximus, de Primarum Vocum Alienatione in
Not. ad Cap. de Poëseos Origine.
      Pag. 97. num. 29. magnus Venator )( Robustus Venator.
      * Pag. 98. num. v. testatur)(
Vico Notae 41-42