— 388 —
      Pone enim esse propositionem negativam; quia omnium veritatum e principiis
suis consequentia est vel directa vel indirecta, primo directa concludendi
ratione e principio negativo nonnisi negativa consectaria deduci posse, quis est,
qui non videat? deinde si indirecte propositiones affirmativas inde fluere postules,
hoc nonnisi mediante propositione: cuiuscunque oppositum est falsum illud
est verum
, fieri posse confiteberis. Quae propositio, cum ipsa sit affirmativa,
directa argumentandi ratione e principio negativo fluere non poterit, multo vero
minus indirecte, quia sui ipsius suffragio egeret; hinc nulla prorsus ratione e
principio negative enuntiato pendebit. Ideoque cum affirmantibus propositionibus
e solo negativo principio et unico proficisci liberum non sit, hoc catholicon
nominari non poterit.
Kant ND 388