— 82 —
XXIII. Finis.

      Ipse solus ultimus est finis simpliciter, ad quem omnia
tandem ordinantur. Simpliciter est finis, quia non est medium,
absolute finis, quia ita est ultimus ut etiam sit primum
principium, ita etiam finis ut coincidat cum principio,
— 83 —
ut etiam adsit omni medio. Est finis, inquam, quia
finita omnia, nihil ipsum; est finis, quia infinitus virtute,
ne habeat finem potentiae; duratione, ne habeat finem
temporis; essentia, ne habeat finem substantiae seu definitionem.
Licet habeat differentiam ab omnibus, non tamen
ita differt ab omnibus, sicut singula a singulis, quia
unum non est hoc quod est alterum, et propterea quodammodo
videtur sepire unum ab altero propriis differentiis.
Differt vero ab omnibus, non tanquam septus ab illis,
sed tanquam continens illa essentia, praesentia, virtute,
aeternitate. Ea enim, quae inter rem et rem differentiam
constituunt, inter Deum et rem differentiam non constituunt.
Differentiam enim inter ea esse dictum est, quae
aliquo sunt convenientia pacto; creatum vero et creator
differunt plus quam genere, plus quam substantia et accidens
distare possint, et diversorum variorumque generum
accipere rationem queant.
Bruno Sum 82-83