— 80 —
Ac proinde res corporeae existunt. Non
tamen forte omnes tales omnino existunt, quales illas
sensu comprehendo, quoniam ista sensuum comprehensio
in multis valde obscura est et confusa; sed saltem
illa omnia in iis sunt, quae clare et distincte intelligo,
id est omnia, generaliter spectata, quae in purae
Matheseos objecto comprehenduntur.
      Quantum autem attinet ad reliqua quae vel tantum
particularia sunt, ut quod sol sit talis magnitudinis
aut figurae etc., vel minus clare intellecta, ut lumen,
sonus, dolor, et similia, quamvis valde dubia et incerta
sint, hoc tamen ipsum, quod Deus non sit fallax,
quodque idcirco fieri non possit ut ulla falsitas in meis
opinionibus reperiatur, nisi aliqua etiam sit in me
facultas a Deo tributa ad illam emendandam, certam
mihi spem ostendit veritatis etiam in iis assequendae.
Et sane non dubium est quin ea omnia quae doceor a
natura aliquid habeant veritatis: per naturam enim,
generaliter spectatam, nihil nunc aliud quam vel Deum,
ipsum, vel rerum creatarum coordinationem a Deo
institutam intelligo; nec aliud per naturam meam in
particulari, quam complexionem eorum omnium quae
mihi a Deo sunt tributa.
Descartes Med 80