— 132 —
Dicimus quoque, quod cum aqua migrat in aërem,
maius subiecta materia spatium exigit, minus vero,
cum in aquam transmutatur aër. Non propterea sequitur
interdum alicubi vacuum esse sine corpore, natura
enim ita providet, immo necessario naturaliter fit,
quod terra vel sole, nunc ad unum, nunc ad alterum
— 133 —
tropicum accedente, in hisce semper aequalis transmutatio
succedat. Neque enim obest, quod plus aëris fiat
ex aqua (ut ex vasibus, quae ex mutatione humidi in
spiritum perfringuntur, est manifestum), quia si hinc
modica aqua migrat in multum aëris, multum aëris
alibi in modicam aquam mutatur, dum vitatur contrarium
a contrario. Ad id autem non oportet circulum vel
motum rectum definire, undique enim aucta aqua vel
aëre, undique totum corpus maius minusve redditur.
Non enim minus tardiusve crescit totus lacus, si illi e
subterraneis emergat aqua, quam si defluat e montibus,
vel e coelo pluat. Ex iis omnibus manifestum est
tandem idem esse locum, spatium, plenum, vacuum,
et quod non est aër vacuum ipsum, sed primum, cui
vacuum replere convenit. Dicitur plenum, quatenus
habet molem cuius est susceptivum: vacuum, ut sine
illa intelligitur: locus, ut continet.
Bruno Acr 132-133