— 82 —
XXII. Instrumentum.

      Quaecunque definitam habent naturam, illius sunt instrumentum,
ipse vero nullius; nemo enim agit ipso, sed ipse
agit omnibus, licet in rebus ordinem quendam comperiamus,
ut pauca habeant rationem finis atque perfecti, quae
videlicet ad naturam et nobilitatem divinam propius accedunt,
de quibus improprie dicitur instrumentum esse,
proprius vero medium et mediatorem. Est autem instrumentum
multiplex et medium, quod descendit ad sui
communicationem, licet eadem sit virtus, quae modo dicitur
spiritus omnia vivificans, modo verbum omnia revelans,
modo virtus omnia movens, modo lux omnia exornans,
modo ignis omnia accendens, et affectu quodam
beatifico replens; ista sunt veluti instrumenta summi illius
artificis, quibus universam materiam in ordinem tantae
constitutionis fabrefactam esse constat. Instrumentum materialiter
illius (ut more prophetarum loquar et metaphorice)
est orbita coeli, quae illius adacta pulsu vertigine
sua omnia haec inferiora efformat atque figurat, eaque varie
exagitata usque adeo varia, sicut figulus ex una argilla
infinitorum vasorum innumerabiles species effingit.
Bruno Sum 82