— 122 —
Propositio XLI.

      Cognitio primi generis unica est falsitatis causa, secundi autem,
et tertii est necessario vera.

— 123 —
Demonstratio.

      Ad primi generis cognitionem illas omnes ideas diximus in praeced-
Schol. pertinere, quae sunt inadaequatae, et confusae; atque
adeo (per Prop. 35. hujus) haec cognitio unica est falsitatis causa.
Deinde ad cognitionem secundi, et tertii illas pertinere diximus,
quae sunt adaequatae; adeoque (per Prop. 34. hujus) est necessario
vera. Q.E.D.
Spinoza E 122-123