— 122 —
Scholium II.

      Ex omnibus supra dictis clare apparet, nos multa percipere, et
notiones universales formare I. Ex singularibus, nobis per sensus
mutilate, confuse, et sine ordine ad intellectum repraesentatis (vide
Coroll. Prop. 29. hujus
): et ideo tales perceptiones cognitionem
ab experientia vaga vocare consuevi. II. Ex signis, ex. gr. ex eo,
quod auditis, aut lectis quibusdam verbis rerum recordemur, et
earum quasdam ideas formemus similes iis, per quas res imaginamur
(vide Schol. Prop. 18. hujus). Utrumque hunc res contemplandi
modum cognitionem primi generis, opinionem, vel imaginationem
in posterum vocabo. III. Denique ex eo, quod notiones
communes rerum que proprietatum ideas adaequatas habemus
(vide Coroll. Prop. 38. et 39. cum ejus Coroll. et Prop. 40. hujus);
atque hunc rationem, et secundi generis cognitionem vocabo.
Praeter haec duo cognitionis genera datur, ut in sequentibus ostendam,
aliud tertium, quod scientiam intuitivam vocabimus. Atque
hoc cognoscendi genus procedit ab adaequata idea essentiae formalis
quorundam Dei attributorum ad adaequatam cognitionem
essentiae rerum. Haec omnia unius rei exemplo explicabo. Dantur
ex. gr. tres numeri, ad quartum obtinendum, qui sit ad tertium, ut
secundus ad primum. Non dubitant mercatores secundum in tertium
ducere, et productum per primum dividere; quia scilicet ea,
quae a magistro absque ulla demonstratione audiverunt, nondum
tradiderunt oblivioni, vel quia id saepe in numeris simplicissimis
experti sunt, vel ex vi Demonstrationis Prop. 19. lib. 7. Euclid.,
nempe ex communi proprietate proportionalium. At in numeris
simplicissimis nihil horum opus est. Ex. gr. datis numeris 1. 2. 3.
nemo non videt, quartum numerum proportionalem esse 6, atque
hoc multo clarius, quia ex ipsa ratione, quam primum ad secundum
habere uno intuitu videmus, ipsum quartum concludimus.
Spinoza E 122