— 80 —
II.
Cavendum esse, ne nimis
superbe de nobis
ipsis sentientes, fines
quos Deus sibi proposuit
in creando mundo,
a nobis intelligi
supponamus.

      Alterum, ut etiam caveamus, ne nimis superbe de
nobis ipsis sentiamus. Quod fieret non modo, si quos
limites, nobis nulla cognitos ratione nec divina revelatione,
mundo vellemus affingere, tanquam si vis
nostrae cogitationis, ultra id quod a Deo revera factum
— 81 —
est, ferri posset; sed etiam maxime, si res omnes
propter nos solos ab illo creatas esse fingeremus; vel
tantum, si fines quos sibi proposuit in creando universo,
ingenii nostri vi comprehendi posse putaremus.
III.
Quo sensu dici possit
omnia propter hominem
facta esse.

      Quamvis enim in Ethicis sit pium dicere, omnia a
Deo propter nos facta esse, ut nempe tanto magis ad
agendas ei gratias impellamur, ejusque amore incendamur;
ac quamvis etiam suo sensu sit verum, quatenus
scilicet rebus omnibus uti possumus aliquo
modo, saltem ad ingenium nostrum in iis considerandis
exercendum, Deumque ob admiranda ejus opera
suspiciendum: nequaquam tamen est verisimile, sic
omnia propter nos facta esse, ut nullus alius sit eorum
usus; essetque plane ridiculum et ineptum id in Physica
consideratione supponere; quia non dubitamus,
quin multa existant, vel olim extiterint, jamque esse
desierint, quae nunquam ab ullo homine visa sunt aut
intellecta, nunquamque ullum usum ulli praebuerunt.
IV.
De phaenomenis, sive
experimentis; et quis
eorum usus ad philosophandum.

      Principia autem quae jam invenimus, tam vasta sunt
et tam foecunda, ut multo plura ex iis sequantur, quam
in hoc mundo aspectabili contineri videamus; ac etiam
multo plura, quam mens nostra cogitando perlustrare
unquam possit. Sed jam brevem historiam praecipuorum
naturae phaenomenωn (quorum causae hic sunt investigandae),
nobis ob oculos proponemus; non quidem
ut ipsis tanquam rationibus utamur ad aliquid
probandum: cupimus enim rationes effectuum a
causis, non autem e contra causarum ab effectibus
deducere; sed tantum ut ex innumeris effectibus, quos
— 82 —
ab iisdem causis produci posse judicamus, ad unos
potius quam alios considerandos mentem nostram
determinemus.
V.
Quae sit ratio distantiae
et magnitudinis inter
Solem, Terram et
Lunam.

      Nobis quidem, primo intuitu, Terra caeteris omnibus
mundi corporibus multo major esse videtur, et Sol
et Luna caeteris stellis; sed visus defectum indubitatis
ratiociniis emendantes, inprimis advertimus Lunae a
Terra distantiam circiter triginta Terrae diametros
aequare, Solis vero sexcentas aut septingentas. Quas
distantias cum apparentibus Solis et Lunae diametris
conferentes, facile ex ipsis colligimus, Lunam quidem
esse multo minorem Terra, sed Solem esse multo majorem.
Descartes PPh 80-82