— 80 —
I.
Opera Dei nimis ampla
cogitari non posse.

      Inventis jam quibusdam principiis rerum materialium,
quae non a praejudiciis sensuum, sed a lumine
rationis ita petita sunt, ut de ipsorum veritate dubitare
nequeamus, examinandum est, an ex iis solis omnia
naturae phaenomena possimus explicare. Incipiendumque
ab iis quae maxime universalia sunt, et a
quibus reliqua dependent: nempe a generali totius
hujus mundi adspectabilis constructione. De qua ut
recte philosophemur, duo sunt inprimis observanda.
Unum, ut attendentes ad infinitam Dei potentiam et
bonitatem, ne vereamur nimis ampla, et pulchra, et
absoluta ejus opera imaginari; sed e contra caveamus,
ne si quos forte limites, nobis non certo cognitos,
in ipsis supponamus, non satis magnifice de Creatoris
potentia sentire videamur.
Descartes PPh 80