— 80 —
Quaenam
— 81 —
autem vicinia in vano? Dixerit
quis viciniam loci, unde primo
motum est corpus, spectandam
esse. Sed si id spectetur,
quo pacto illud immensum? An
in immenso quid vicinius, quid
longius? Si iste id fateatur,
quid a Scholastico distat, qui
spacia imaginaria proponit.
Nam ejusdem mentis est ab ultima
summi coeli superficie inane
spacium imaginari; et confingere
a loco unde primo corpus
motum est, id longius longiusque
per immensum inane
promoveri. Deinde id fingere
natura omnino non patitur.
Vico Ant 80-81