— 80 —
Ut
enim pravae lineae componuntur
ex rectis; quare circulares
ex indefinitis rectis constant,
quia constant punctis indefinitis;
ita compositi extensorum
motus ex simplicibus punctorum
conatibus componuntur.
Prava sunt in natura et imperfecta,
supra naturam rectum,
pravorum regula. Sed extensorum
conatus ad rectos motns
hodie eo firmatur, quod si corpus
libere, hoc est per non obstantia
moveretur, recta quidem
et in immensum moveretur.
Sed id fingere primo
prohibet, quod qui id fingunt
motum definiunt viciniae corporum
mutatione. [>]
Vico Ant 80