— 437 —
      Non semper sufficit quaestionem intelligere, ad cognoscendum
in quo sita sit ejus difficultas; sed insuper
reflectendum est ad singula quae in illa requiruntur, ut
si quae occurrant nobis inventu facilia, illa omittamus,
et illis ex propositione sublatis, illud tantum remaneat
quod ignoramus. Ut in illa quaestione de vase paulo
ante descripto, facile quidem animadvertimus quomodo
vas faciendum sit: columna in ejus medio statuenda,
avis pingenda, etc.; quibus omnibus rejectis,
ut ad rem non facientibus, superest nuda difficultas in
eo, quod aqua prius in vase contenta, postquam ad
— 438 —
certam altitudinem pervenit, tota effluat; quod unde
accidat, est quaerendum.
      Hic igitur tantum operae pretium esse dicimus, illa
omnia, quae in propositione data sunt, ordine perlustrare,
rejiciendo illa, quae ad rem non facere aperte
videbimus, necessaria retinendo, et dubia ad diligentius
examen remittendo.
Descartes Reg 437-438