— 388 n2 —
      **) Qui infinitum mathematicum actuale reiiciunt, non admodum gravi labore
funguntur. Confingunt nempe talem infiniti definitionem, ex qua contradictionem
aliquam exsculpere possint. Infinitum ipsis dicitur: quantum, quo maius est impossibile,
et mathematicum: est multitudo (unitatis dabilis), qua maior est impossibilis.
Quia autem hic pro infinito ponunt maximum, maxima autem multitudo est impossibilis,
facile concludunt contra infinitum a semet ipsis confictum. Aut multitudinem
infinitam vocant numerum infinitum, et hunc absonum esse docent, quod
utique est in propatulo, sed quo non pugnatur nisi cum umbris ingenii. Si vero
infinitum mathematicum conceperint ceu quantum, quod relatum ad mensuram
tanquam unitatem est multitudo omni numero maior, si porro notassent, mensurabilitatem
hic tantum denotare relationem ad modulum intellectus humani, per quem,
nonnisi successive addendo unum uni, ad conceptum multitudinis definitum et, absolvendo
hunc progressum tempore finito, ad completum, qui vocatur numerus, pertingere
licet: luculenter perspexissent, quae non congruunt cum certa lege cuiusdam subiecti,
non ideo omnem intellectionem excedere, cum, qui absque successiva applicatione
mensurae multitudinem uno obtutu distincte cernat, dari possit intellectus,
quanquam utique non humanus.

Kant Diss 388 n