— 350 —
      Par. XI. Urbium Consules a Patriciis etiam ejusdem urbis eligendi
— 351 —
sunt, qui veluti Senatum illius urbis constituant. Horum autem
numerum determinare non possum, nec etiam necesse esse existimo,
quandoquidem ejusdem urbis negotia, quae magni ponderis sunt, a
supremo ejusdem Concilio, et, quae ad universum imperium spectant,
a magno Senatu peraguntur. Caeterum si pauci fuerint, necesse
erit, ut in suo Concilio palam suffragia ferant, non autem calculis,
ut in magnis Conciliis. In parvis enim Conciliis, ubi suffragia
clam indicantur, qui aliquanto callidior est, facile cujusque suffragii
auctorem noscere, et minus attentiores multis modis eludere potest.
      Par. XII. In unaquaque praeterea urbe Judices a supremo ejusdem
Concilio constituendi sunt, a quorum tamen sententia supremum
imperii judicium appellare liceat, praeterquam reo palam convicto,
et confitenti debitori. Sed haec ulterius persequi non est opus.
      Par. XIII. Superest igitur, ut de urbibus, quae sui juris non sunt,
loquamur. Hae si in ipsa imperii provincia, vel regione conditae, et
earum incolae ejusdem nationis et linguae sint, debent necessario,
sicuti pagi, veluti urbium vicinarum partes censeri, ita ut earum
unaquaeque sub regimine hujus, aut illius urbis, quae sui juris est,
esse debeat. Cujus rei ratio est, quod Patricii non a supremo hujus
imperii, sed a supremo uniuscujusque urbis Concilio eligantur, qui
in unaquaque urbe pro numero incolarum intra limites jurisdictionis
ejusdem urbis plures, paucioresve sunt ( per Art. 5. hujus Cap. ).
Atque adeo necesse est, ut multitudo urbis, quae sui juris non est,
ad censum multitudinis alterius, quae sui juris sit, referatur, et ab
ejus directione pendeat. At urbes jure belli captae, et quae imperio
accesserunt, veluti imperii Sociae habendae, et beneficio victae obligandae,
vel Coloniae, quae jure Civitatis gaudeant, eo mittendae,
et gens alio ducenda, vel urbs omnino delenda est.
      Par. XIV. Atque haec sunt, quae ad hujus imperii fundamenta
spectant. Quod autem ejus conditio melior sit, quam illius, quod
nomen ab una urbe sola habet, hinc concludo: quod scilicet uniuscujusque
urbis Patricii, more humanae cupidinis, suum jus tam in
urbe, quam in Senatu retinere, et, si fieri potest, augere studebunt;
atque adeo, quantum poterunt, conabuntur multitudinem ad se trahere,
et consequenter imperium beneficiis magis, quam metu agitare
— 352 —
suumque numerum augere: quippe quo plures numero fuerint,
eo plures ( per Art. 6. hujus Cap. ) ex suo Concilio Senatores
eligent, et consequenter ( per Art. eundem ) plus juris in imperio obtinebunt.
Nec obstat, quod, dum unaquaeque urbs sibi consulit, reliquisque
invidet, saepius inter se discordent, et tempus disputando
consumant. [>]
Spinoza TP 350-351-352