— 81 —
XXI. Medium.

      Qui haec inferiora omnia mediantibus superioribus
caussis in actum producit et corporea per medium spiritualium
vivificat, servat, format, ad cuius contemplationem
mediante sensu rerum cognoscibilium et effectuum
ipsius omnipotentiae conscendimus, cui praesentissimo
rebus omnibus non accidit rerum cognitionem et gubernationem
et conservationem et productionem perficere certis
mediis vel mediantibus, sed omnia per se ipsum in
omnibus adimplet et in suo fine constituit, ad quem habemus
accessum certis, quae ipse supernaturalibus vel extranaturalibus
modis ordinavit, non tanquam ad eum qui a
nobis absit, sed tanquam a quo nos quodammodo abesse
contingat, unde evenit 〈ut〉 creatura ad illum per certa media
tanquam elongata dirigatur, ipse vero rebus sine medio
providet et assistit; non tamen ita ut omnia iuxta
proprias rationes Deum possimus appellare, ut quibusdam
accidisse conspicimus, sed Deum intelligamus in omnibus
et omnia in Deo non eodem modo; Deus in omnibus tanquam
continens, in Deo tanquam contenta ab eo, sicque
Deus in omnibus immediate, in Deo omnia non immediate.
Bruno Sum 81