— 79 —
Atqui, cum Deus
non sit fallax, omnino manifestum est illum nec per se
immediate istas ideas mihi immittere, nec etiam mediante
aliqua creatura, in qua earum realitas objectiva,
non formaliter, sed eminenter tantum contineatur.
Cum enim nullam plane facultatem mihi
dederit ad hoc agnoscendum, sed contra magnam
— 80 —
propensionem ad credendum illas a rebus corporeis
emitti, non video qua ratione posset intelligi ipsum
non esse fallacem, si aliunde quam a rebus corporeis
emitterentur.
Descartes Med 79-80