— 131 —
      Non potest sane Aristoteles negare, esse spacium
unum idemque, in quo erat aqua, et modo est cubus:
quod cum neque aer, neque cubus sit, quid erit? quomodo
definietur? quomodo nominabitur? quare vacuum
illud non dicetur? quod nisi esset, non haberet
certe corpus ubi alterius corporis loco succedat, neque
locum unde recedens, alteri cedat. Nihil enim illuc
movetur, ubi aliquid aliud est, sed unde cessit aliquid
aliud: quia cubus iniectus in aquam non est in spacio
— 132 —
in quo est, sed in quo erat aqua, et ubi nihil est:
sed si quid aliud esset, ipsum esse non posset. Unde
quidquid movetur, quanam movetur, nisi per vacuum,
utpote per spacium, in quo nihil aliud est? neque
enim per vacuum moveri intelligimus, vel in vacuo
esse, in quo nihil est neque movetur, ne ipsum quidem,
quod illic movetur, ibique est. Ubi quoque densatio fit
et rarefactio, oportet, non minus quam ubi translatio
fit, partem parti cedere, et consequenter corpus corpore
trudi, in eodem loco; id non est possibile, nisi sit
spacium a corporibus distinctum, successive unum
atque alterum recipiens. In spacio vero, in quo nihil
esse videtur, aër certe est, inter aërem vero atque corpus
sensibilius, nihil physice mediare dicimus, licet
mathematice aliquid inter duas diversorum corporum
superficies semper intelligere oporteat. Quod sane medium
si nominare velis, non aliter certe poteris, quam
alia ratione vacuum, locum, quod non sit spatium,
sed spatii terminus. Sitque revera, ubi nullum est corpus,
non tamen spatium, sed spatii extremum, quod si
vacuum appellare libet, vacuum corpora disterminans
esse intelligatur, loci, spatii, locatique conterminum.
Bruno Acr 131-132