— 79 —
Tum quia omnes motus aëris
circumpulsu fiunt, simplices,
rectique esse nullo pacto possunt.
Et quod corpora, sive per
aërem decidentia, sive per aequor
sive terrae, sive maris progredientia,
lineam rectam describere
videantur, ea tamen reipsa
recta non est. Nam rectum,
et idem res metaphysicae sunt.
Idem ipse mihi videor; sed perenni
accessu et decessu rerum,
quae me intrant, a me
exeunt, quoquo temporis momento
sum alius. Sic quoque
rectus qui videtur motus,
— 80 —
omni temporis momento pravus
est. [>]
Vico Ant 79-80