— 349 —
      Par. VIII. Vectigalia nulla etiam a Senatu subditis imponenda,
— 350 —
sed ad sumptus, qui ad negotia publica peragenda ex Senatus decreto
requiruntur, non subditi, sed urbes ipsae ab ipso Senatu ad censum
vocandae sunt, ita ut unaquaeque urbs pro ratione suae magnitudinis
sumptuum partem majorem, vel minorem ferre debeat;
quam quidem partem ejusdem urbis Patricii a suis Urbanis ea, qua
velint, via exigent, eos scilicet vel ad censum trahendo, vel, quod
multo aequius est, iisdem vectigalia imponendo.
      Par. IX. Porro quamvis omnes hujus imperii urbes maritimae non
sint, nec Senatores ex solis urbibus maritimis vocentur, possunt tamen
iisdem eadem emolumenta decerni, quae Art. 31. praec. Cap.
diximus; quem in finem pro imperii constitutione media excogitari
poterunt, quibus urbes invicem arctius copulentur. Caeterum
reliqua ad Senatum, et forum, et absolute ad universum imperium
spectantia, quae in praec. Cap. tradidi, huic etiam imperio applicanda
sunt. Atque adeo videmus, quod in imperio, quod plures urbes
tenent, non necesse sit supremo Concilio convocando certum
tempus, aut locum designare. At Senatui, et foro locus dicandus
est in pago, vel in urbe, quae suffragii jus non habet. Sed ad illa,
quae ad singulas urbes spectant, revertor.
      Par. X. Ordo supremi Concilii unius urbis in eligendis urbis, et
imperii ministris, et in rebus decernendis idem ille, quem Art. 27.
et 36. praec. Cap. tradidi, esse debet. Nam eadem hic, quam illic, est
ratio. Deinde Syndicorum Concilium huic subordinandum est,
quod ad urbis Concilium se habeat, ut illud Syndicorum praeced.
Cap. ad Concilium totius imperii, et cujus officium intra limites jurisdictionis
urbis idem etiam sit, iisdemque emolumentis gaudeat.
Quod si urbs, et consequenter Patriciorum numerus adeo exiguus
fuerit, ut non nisi unum, aut duos Syndicos creare possit, qui duo
Concilium facere nequeunt, tum Syndicis in cognitionibus pro re
nata Judices a supremo urbis Concilio designandi sunt, vel quaestio
ad supremum Syndicorum Concilium deferenda. Nam ex unaquaque
urbe aliqui etiam ex Syndicis in locum, ubi Senatus residet,
mittendi sunt, qui prospiciant, ut jura universi imperii inviolata
serventur, quique in Senatu absque jure suffragii sedeant.
Spinoza TP 349-350