— 80 —
XVIII. Dare. XIX. Accipere. XX. Habere.

      Ipse est fons, a quo emanat omne donum. Aperiente
enim illo manum suam omnia implentur bonitate, id est
entitate, veritate, perfectione, a quo omnia accipiunt quidquid
habent. Sicut enim nulla natura est ex se praeter illam,
ita neque aliquid habet a se, sed totum ab illa, unde
et consequenter nihil eorum omnium, quae sumus, aliquid
tanquam nostrum habemus, sed illius sunt et nostra et nos
ipsi. Ideoque ipse absolute est Dominus, ipse omnes divitiae
et omnis plenitudo, cui nihil deest substantiae, bonitatis,
— 81 —
virtutis, magnitudinis, perfectionis, cognitionis etc.;
nihil item adiici potest vel apponi vel supererogari, cui inviolabiliter
omnia constant, a cuius potestate nihil eripi,
adimi vel defraudari possibile est.
Bruno Sum 80-81