— 78 —
Agnosco etiam quasdam alias facultates, ut
locum mutandi, varias figuras induendi, et similes,
quae quidem non magis quam praecedentes, absque
— 79 —
aliqua substantia cui insint, possunt intelligi, nec proinde
etiam absque illa existere: sed manifestum est
has, siquidem existant, inesse debere substantiae corporeae
sive extensae, non autem intelligenti, quia nempe
aliqua extensio, non autem ulla plane intellectio, in
earum claro et distincto conceptu continetur. Jam
vero est quidem in me passiva quaedam facultas sentiendi,
sive ideas rerum sensibilium recipiendi et cognoscendi,
sed ejus nullum usum habere possem, nisi
quaedam activa etiam existeret, sive in me, sive in alio,
facultas istas ideas producendi vel efficiendi. Atque
haec sane in me ipso esse non potest, quia nullam plane
intellectionem praesupponit, et me non cooperante,
sed saepe etiam invito, ideae istae producuntur: ergo
superest ut sit in aliqua substantia a me diversa, in qua
quoniam omnis realitas vel formaliter vel eminenter
inesse debet, quae est objective in ideis ab ista facultate
productis (ut jam supra animadverti), vel haec substantia
est corpus, sive natura corporea, in qua nempe
omnia formaliter continentur quae in ideis objective;
vel certe Deus est, vel aliqua creatura corpore nobilior,
in qua continentur eminenter.
Descartes Med 78-79