— 436 —
      Omissione vero peccamus, quoties aliqua conditio
ad quaestionis determinationem requisita, in eadem vel
expressa est, vel aliquo modo intelligenda, ad quam
non reflectimus: ut si quaeratur motus perpetuus, non
naturalis, qualis est astrorum vel fontium, sed ab
humana industria factus, et aliquis (sicut nonnulli fieri
posse crediderunt, existimantes terram perpetuo moveri
— 437 —
circulariter circa suum axem, magnetem vero
omnes terrae proprietates retinere) putet se motum
perpetuum ita inventurum, si hunc lapidem ita aptaverit,
ut in orbem moveatur, vel certe ferro suum motum
cum alijs suis virtutibus communicet; quod etsi contingeret,
non tamen motum perpetuum arte faceret,
sed illo tantum qui naturalis est uteretur, non aliter
quam si ad fluminis lapsum rotam ita applicaret, ut
semper moveretur; omitteret igitur ille conditionem
ad quaestionis determinationem requisitam, etc.
Descartes Reg 436-437