— 349 —
Nempe, Senatores a
Patriciis uniuscujusque urbis eligendi sunt; videlicet unius urbis
Patricii in suo Concilio certum Senatorum numerum ex suis Civibus
collegis eligent, qui ad numerum Patriciorum ejusdem urbis
se habeat ( vide Art. 30. praeced. Cap. ), ut 1 ad 12. Et quos primi,
secundi, tertii, etc. ordinis esse volunt, designabunt; et sic reliquarum
urbium Patricii pro magnitudine sui numeri plures, paucioresve
Senatores eligent, et in tot ordines distribuent, in quot Senatum
dividendum esse diximus ( vid. Art. 34. praeced. Cap. ): quo
fiet, ut in unoquoque Senatorum ordine pro magnitudine cujuscunque
urbis plures, paucioresve ejusdem Senatores reperiantur.
At ordinum praesides, eorumque Vicarii, quorum numerus
minor est urbium numero, a Senatu ex Consulibus electis
sorte eligendi sunt. In Judicibus praeterea supremis imperii eligendis
idem ordo retinendus est, scilicet ut uniuscujusque urbis Patricii
ex suis collegis pro magnitudine sui numeri plures, aut pauciores
Judices eligant. Atque adeo fiet, ut unaquaeque urbs in eligendis
ministris sui juris, quantum fieri potest, sit, et ut unaquaeque,
quo potentior est, eo etiam plus juris tam in Senatu, quam in
foro obtineat, posito scilicet, quod Senatus, et fori ordo in decernendis
imperii rebus, et quaestionibus dirimendis talis omnino
sit, qualem Art. 33. et 34. praec. Cap. descripsimus.
      Par. VII. Cohortium deinde Duces, et militiae Tribuni e Patriciis
etiam eligendi sunt. Nam quia aequum est, ut unaquaeque urbs
pro ratione suae magnitudinis certum militum numerum ad communem
totius imperii securitatem conducere teneatur, aequum
etiam est, ut e Patriciis uniuscujusque urbis pro numero legionum,
quas alere tenentur, tot tribunos, duces, signiferos etc. eligere
liceat, quot ad illam militiae partem, quam imperio suppeditant,
ordinandam requiruntur.
Spinoza TP 349