— 80 —
XVII. Passio.

      In quo nulla passio, sicut nulla passibilis qualitas,
nulla materia, nulla physica subiectio, nulla receptio propter
simplicissimam activitatem et actualitatem possimus asserere.
Haec enim omnia eorum sunt, quae corruptioni sunt
obnoxia. Passio enim via est ad alterationem, alteratio tandem
ad corruptionem perducit, neque perfectiva passio illi
congruere potest, qui nihil habet quod ab alio accipiat.
Bruno Sum 80