— 78 —
      Praeterea invenio in me facultates specialibus quibusdam
modis cogitandi, puta facultates imaginandi
et sentiendi, sine quibus totum me possum clare et
distincte intelligere, sed non vice versa illas sine me,
hoc est sine substantia intelligente cui insint: intellectionem
enim nonnullam in suo formali conceptu
includunt, unde percipio illas a me, ut modos a re,
distingui.
Descartes Med 78