— 130 —
ARTIC. XXXIII. UBI DE VACUO.

      Cur non idem vacuum, locum, spacium, plenumque
dixerim: neque enim illis adstipulamur qui, ideo quia
aer aliquid est, vacuum esse dicunt.
RATIO.

      Vacuum spacium utpote in quo actu nihil sit, nos
— 131 —
non ponimus, sed spacium certe in quo modo unum,
modo aliud corpus necessario contineatur, quodque
primo ab aere repleri natum est. Est enim nobis ens
infinitum, et nihil est, in quo aliquid non sit. Hinc nobis
definitur vacuum, spacium vel terminus, in quo
sunt corpora; minime vero, in quo nihil est. Cum vero
vacuum, locum dicimus sine corpore, ipsum non re
sed ratione a corporibus seiungimus. Sicut cum dicimus
colorem pomi esse qualitatem illam visibilem
in pomo, citra illud corporeum, tangibile, gustabile,
odorabile, et quicquid aliud, colorem sine subiecto et
concomitantibus accidentibus, non modo vere, sed
etiam verum definimus, neque mentimur, atque si
dicamus, colorem pomi esse sine substantia subiecta,
sapore, et caeteris. Dicentibus item vacuum esse spacium
sine corpore, idest spacium illud continens citra
corpus contentum, non accidit sane idem esse vocem,
punctum, et vacuum, quia illa spacia non sunt, in quibus
aliquod corpus esse possit.
Bruno Acr 130-131