— 436 —
Item denique, si ex ijs omnibus, quas circa astra
habemus, observationibus quaeritur, quid de illorum
motibus possimus asserere, non gratis assumendum est,
terram esse immobilem atque in rerum medio constitutam,
ut fecere Antiqui, quia nobis ab infantia ita
visum est; sed hoc ipsum etiam in dubium revocari
debet, ut examinemus postea quid certi de hac re liceat
judicare. Et sic de caeteris.
Descartes Reg 436