— 130 —
ARTIC. XXXII.

      Minime verum est, quod recta movetur magis mutare
locum, quam quod circulo torqueatur.
RATIO.

      Nihil sane mutat locum, si ad universale spacium,
quod est universi corporis, quod circulo circa proprium
centrum movetur, referatur. Idem totius corporis
considerabo spacium, nec propterea non existimabo
ipsum totum mutare locum, quia ubi circulus iste circa
centrum movetur, omnes singulaeque eius partes
locum mutant; non minus quam si recta moveantur,
( A/B) quia quod est spacio A fit in spacio B, et
quod in spacio B fit in spacio A. Putare autem quod
tantummodo partes locum mutent, toto in eodem loco
consistente, accidit iis, qui tantum per extrinsecam
superficiem et extremum suae molis intelligunt haec
esse in loco: quia uno inconvenienti dato, plura sequuntur.
Bruno Acr 130