— 120 —
Scholium I.

      His causam notionum, quae Communes vocantur, quaeque ratiocinii
nostri fundamenta sunt, explicui. Sed aliae quorundam
axiomatum, sive notionum causae dantur, quas hac nostra methodo
explicare e re foret; ex iis namque constaret, quaenam notiones
prae reliquis utiliores, quaenam vero vix ullius usus essent. Deinde
quaenam communes, et quaenam iis tantum, qui praejudiciis non
laborant, clarae, et distinctae, et quaenam denique male fundatae sint.
Praeterea constaret, unde notiones illae, quas Secundas vocant, et
consequenter axiomata, quae in iisdem fundantur, suam duxerunt
originem, et alia, quae circa haec aliquando meditatus sum. Sed
quoniam haec alii dicavi Tractatui, et etiam, ne propter nimiam
hujus rei prolixitatem, fastidium crearem, hac re hic supersedere
decrevi. Attamen ne quid horum omittam, quod scitu necessarium
sit, causas breviter addam, ex quibus termini, Transcendentales dicti,
suam duxerunt originem, ut Ens, Res, aliquid. Hi termini ex
hoc oriuntur quod scilicet humanum Corpus, quando quidem limitatum
est, tantum est capax certi imaginum numeri (quid
imago sit, explicui in Schol. Prop. 17. hujus
) in se distincte simul formandi,
qui si excedatur, hae imagines confundi incipient, et si hic
imaginum numerus, quarum Corpus est capax, ut eas in se simul
— 121 —
distincte formet, longe excedatur, omnes inter se plane confundentur.
Cum hoc ita se habeat, patet ex Coroll. Prop. 17. et Prop. 18.
hujus, quod Mens humana tot corpora distincte simul imaginari
poterit, quot in ipsius corpore imagines possunt simul formari. At,
ubi imagines in corpore plane confunduntur, Mens etiam omnia
corpora confuse sine ulla distinctione imaginabitur, et quasi ub
uno attributo comprehendet, nempe sub attributo Entis, Rei, etc.
Potest hoc etiam ex eo deduci, quod imagines non semper aeque
vigeant, et ex aliis causis his analogis, quas hic explicare non est
opus; nam ad nostrum, ad quem collimamus, scopum unam tantum
sufficit considerare. Nam omnes huc redeunt, quod hi termini
ideas significent summo gradu confusas. Ex similibus deinde
causis ortae sunt notiones illae, quas Universales vocant, ut Homo,
Equus, Canis etc., videlicet, quia in Corpore humano tot imagines,
ex. gr. hominum formantur simul, ut vim imaginandi, non quidem
penitus, sed eo usque tamen supersunt, ut singulorum parvas
differentias (videlicet uniuscujusque colorem, magnitudinem etc.),
eorumque determinatum numerum Mens imaginari nequeat, et
id tantum, in quo omnes, quatenus corpus ab iisdem afficitur,
conveniunt, distincte imaginetur; nam ab eo corpus maxime,
scilicet ab unoquoque singulari, affectum fuit; atque hoc nomine
hominis exprimit, hocque de infinitis singularibus praedicat. Nam
singularium determinatum numerum, ut diximus, imaginari nequit.
Sed notandum, has notiones non ab omnibus eodem modo
formari; sed apud unumquemque variare pro ratione rei, a qua
corpus affectum saepius fuit, quamque facilius Mens imaginatur,
vel recordatur. Ex. gr. qui saepius cum admiratione hominum staturam
contemplati sunt, sub nomine hominis intelligent animal erectae
staturae; qui vero aliud assueti sunt contemplari, aliam hominum
communem imaginem formabunt, nempe, hominem esse
animal risibile, animal bipes, sine plumis, animal rationale; et sic
de reliquis unusquisque pro dispositione sui corporis rerum universales
imagines formabit. Quare non mirum est, quod inter Philosophos,
qui res naturales per solas rerum imagines explicare voluerunt,
tot sint ortae controversiae.
Spinoza E 120-121