— 120 —
Propositio XL.

      Quaecumque ideae in Mente sequuntur ex ideis, quae in ipsa
sunt adaequatae, sunt etiam adaequatae.

Demonstratio.

      Patet. Nam cum dicimus, in Mente humana ideam sequi ex
ideis, quae in ipsa sunt adaequatae, nihil aliud dicimus (per Coroll.
Prop. 11. hujus
), quam quod in ipso Divino intellectu detur idea,
cujus Deus est causa, non quatenus infinitus est, nec quatenus plurimarum
rerum singularium ideis affectus est, sed quatenus tantum
humanae Mentis essentiam constituit <; en dieshalven moet
het evenmatig |Adaequata| wezen>.
Spinoza E 120