— 78 —
LXIV.
Non alia principia in
Physica, quam in
Geometria, vel in
Mathesi abstracta, a
me admitti, nec optari,
quia sic omnia naturae
phaenomena explicantur,
et certae de
iis demonstrationes
dari possunt.

      Nihil hic addam de figuris, nec quomodo ex earum
infinita varietate motuum quoque varietates innumerae
consequantur, quia satis ista per se patebunt,
ubicunque usus veniet ut de ipsis agamus. Et suppono
meos lectores vel prima elementa Geometriae jam novisse,
vel saltem ingenium satis aptum habere ad Mathematicas
demonstrationes intelligendas. Nam plane
profiteor me nullam aliam rerum corporearum materiam
agnoscere, quam illam omnimode divisibilem,
— 79 —
figurabilem et mobilem, quam Geometrae quantitatem
vocant, et pro objecto suarum demonstrationum assumunt;
ac nihil plane in ipsa considerare, praeter istas
divisiones, figuras et motus; nihilque de ipsis ut verum
admittere, quod non ex communibus illis notionibus,
de quarum veritate non possumus dubitare,
tam evidenter deducatur, ut pro Mathematica demonstratione
sit habendum. Et quia sic omnia Naturae Phaenomena
possunt explicari, ut in sequentibus apparebit,
nulla alia Physicae principia puto esse admittenda,
nec alia etiam optanda.
Descartes PPh 78-79