— 78 —
Sed notandum
est manus nostras esse admodum molles, sive
ad naturam corporum fluidorum magis quam durorum
accedentes; ideoque non totas simul agere solere
in corpus ab iis movendum, sed eam tantum ipsarum
partem, quae, corpus istud tangens, tota simul in illud
incumbit. Quippe, sicuti media pars clavi ferrei, quatenus
ab alia ejus media parte est dividenda, rationem
habet unius corporis: sic pars manus nostrae proxime
illam tangens, et ipsa minor, quatenus a reliquis ejusdem
manus partibus sejungi potest, habet rationem
alterius corporis. Et quia facilius a reliqua manu potest
separari quam pars clavi a reliquo clavo, et ista
separatio sine doloris sensu fieri nequit, ideo clavum
ferreum sola manu frangere non possumus; sed si
illam malleo, lima, forfice, aliove instrumento muniamus,
ut ita ejus vis ad partem corporis dividendi,
minorem corpore quo utitur, ad illud dividendum
applicetur, quamlibet ejus duritiem poterit superare.
Descartes PPh 78