— 435 —
Item, in illo [aenigmate]
piscatorum, cavendum est ne cogitatio piscium ita
mentem nostram occupaverit, ut illam avertat a cogitatione
illorum animalium, quae saepe pauperes secum
inviti circumferunt, et capta rejiciunt. Item, si quaeratur
quomodo constructum fuerit vas, quale vidimus
— 436 —
aliquando, in cujus medio stabat columna, cui imposita
erat Tantali effigies quasi bibere gestientis; in hoc
autem vase aqua quidem infusa optime continebatur,
quamdiu non erat satis alta ut os Tantali ingrederetur;
sed statim atque ad infelicia labra pervenerat, tota protinus
effluebat: videtur quidem prima fronte totum
artificium fuisse in hac Tantali effigie construenda, quae
tamen revera nullo modo determinat quaestionem, sed
illam tantum comitatur: tota enim difficultas in hoc
uno consistit, ut quaeramus quo modo vas sit ita construendum,
ut aqua ex eo tota effluat, statim atque
ad certam altitudinem pervenerit, prius autem nullo
modo. [>]
Descartes Reg 435-436