— 348 —
      Par. V. Nempe uniuscujusque urbis Patricios, qui pro magnitudine
urbis ( per Art. 3. hujus Cap. ) plures, aut pauciores esse debent,
summum in suam urbem jus habere concipio, eosque in Concilio,
quod illius urbis supremum est, summam habere potestatem
urbem muniendi, ejusque moenia dilatandi, vectigalia imponendi,
leges condendi, et abrogandi, et omnia absolute agendi, quae ad suae
urbis conservationem, et incrementum necessaria esse judicant. Ad
communia autem imperii negotia tractanda Senatus creandus est
iis omnino conditionibus, quas in praeced. Cap. diximus, ita ut inter
hunc Senatum, et illum nulla alia sit differentia, quam quod hic
authoritatem etiam habeat dirimendi quaestiones, quae inter urbes
oriri possunt. Nam hoc in hoc imperio, cujus nulla urbs caput est,
non potest, ut in illo, a supremo Concilio fieri ( vide Art. 38. praec.
Cap.
).
      Par. VI. Caeterum in hoc imperio supremum Concilium convocandum
non est, nisi opus sit ipsum imperium reformare, vel in
arduo aliquo negotio, ad quod peragendum Senatores se impares
esse credent, atque adeo raro admodum fiet, ut omnes Patricii in
Concilium vocentur. Nam praecipuum supremi Concilii officium
esse diximus ( Art. 17. praec. Cap. ) leges condere, et abrogare, et
deinde imperii ministros eligere. At leges, sive communia totius
imperii jura, simulatque instituta sunt, immutari non debent.
Quod si tamen tempus, et occasio ferat, ut novum aliquod jus instituendum
sit, aut jam statutum mutandum, potest prius de eodem
Quaestio in Senatu haberi, et postquam Senatus in eo convenerit,
tum deinde legati ad urbes ab ipso Senatu mittantur,
qui uniuscujusque urbis Patricios Senatus sententiam
doceant, et si denique maj or urbium pars in sententiam Senatus
iverit, ut tum ipsa rata maneat, alias irrita. Atque
hic idem ordo in eligendis ducibus exercitus, et legatis
in alia regna mittendis, ut et circa decreta de bello inferendo,
— 349 —
et pacis conditionibus acceptandis, teneri potest. Sed in reliquis
imperii ministris eligendis, quia ( ut in Art. 4. hujus Cap. Ostendimus )
unaquaeque urbs, quantum fieri potest, sui juris manere debet,
et in imperio tanto plus juris obtinere, quanto reliquis est potentior,
hic ordo necessario servandus est. [>]
Spinoza TP 348-349