— 79 —
XVI. Actio.

      Actio illius, ut consequitur essentiam atque potentiam,
est infinita et subiectum requirit infinitum, quam quidem
esse necesse est, ut omnes tum theologi, tum principes philosophantes
intelligunt; sed illius actum quidam collocant
in ipsa divinitate, ut infinitum patrem infinitum generare
filium asserant, nempe infinitam mentem infinitum intellectum,
— 80 —
et ex hac relatione patris et filii cognoscentis et
cogniti, vicissitudinalique quadam seu vicissim commeante
relatione, complicentia illa cognoscentis et cogniti propter
compertam infinitam pulchritudinem, quam pater in
filio, filius in patre unicam contemplatur, sequatur infinitus
ille amor utriusque nexus, ita ut non sint tria numina
substantialiter distincta, sed unus Deus se ipso se ipsum
cognoscens et amans.
Bruno Sum 79-80