— 77 —
Et quamvis sensuum perceptiones
a voluntate mea non penderent, non ideo
concludendum esse putabam illas a rebus a me diversis
procedere, quia forte aliqua esse potest in meipso
facultas, etsi mihi nondum cognita, illarum effectrix.
      Nunc autem, postquam incipio meipsum meaeque
authorem originis melius nosse, non quidem omnia,
quae habere videor a sensibus, puto esse temere admittenda;
— 78 —
sed neque etiam omnia in dubium revocanda.
      Et primo, quoniam scio omnia quae clare et distincte
intelligo, talia a Deo fieri posse qualia illa intelligo,
satis est quod possim unam rem absque altera clare et
distincte intelligere, ut certus sim unam ab altera esse
diversam, quia potest saltem a Deo seorsim poni; et
non refert a qua potentia id fiat, ut diversa existimetur;
ac proinde, ex hoc ipso quod sciam me existere,
quodque interim nihil plane aliud ad naturam sive
essentiam meam pertinere animadvertam, praeter hoc
solum quod sim res cogitans, recte concludo meam
essentiam in hoc uno consistere, quod sim res cogitans.
Et quamvis fortasse (vel potius, ut postmodum dicam,
pro certo) habeam corpus, quod mihi valde arcte conjunctum
est, quia tamen ex una parte claram et distinctam
habeo ideam mei ipsius, quatenus sum tantum res
cogitans, non extensa, et ex alia parte distinctam
ideam corporis, quatenus est tantum res extensa, non
cogitans, certum est me a corpore meo revera esse
distinctum, et absque illo posse existere.
Descartes Med 77-78