— 435 —
      Cavendum est, ne plura et strictiora, quam data
sint, supponamus: praecipue in aenigmatis alijsque
petitionibus artificiose inventis ad ingenia circumvenienda,
sed interdum etiam in alijs quaestionibus,
quando ad illas solvendas aliquid quasi certum supponi
videtur, quod nulla nobis certa ratio, sed inveterata
opinio persuasit. Ex. gr., in aenigmate Sphingis, non
putandum est, pedis nomen veros tantum animalium
pedes significare, sed videndum etiam, utrum ad alia
quaedam possit transferri, ut contingit, nempe ad manus
infantis, et ad scipionem senum, quia utrique his
utuntur quasi pedibus ad incedendum. [>]
Descartes Reg 435