— 129 —
Sic enim, non quaedam
tantum corpora sunt in loco, et universum corpus, et
corporis universi partes, in continuo sunt illocata, quia
in loco illud sit, cui corpus aliquod est extra, continens
ipsum: sed quicquid corpus est, in loco est. Talis
vere locus est, qui nihil rei est, qui neque maior, neque
minor: superficies vero continentis, aliquid alicuius corporis,
quod continere dicetur, est; quatenus item continens
contento maior est certissime. Talis locus est propter
translationem, in translatione enim non tantum
oportet esse terminum ad quem, quanto magis spacium
quod deserat, per quod feratur, et in quo sistat: et ut
motus sit in loco, longe magis incomparabiliter quaeritur
spacium in quo quid movetur, quam intra quem terminus.
Neque tantum per positionem superficiei corporis
continentis, quantum perspacii positionem locatum poni
necesse est. Talem oportet esse locum immobilem. Ita
enim superficies corporis continentis, sicut et contenti,
cum proprio moveantur subiecto, oportet. Talem quoque
esse locum immediate adsistentem locato, cum
semper inter duas superficies duorum corporum, aliquid
mediet oportet, ipsum vero est aliud loci genus,
quod vacuum interiectum disterminansque dicimus.
Bruno Acr 129