— 79 —
XV. Relatio.

      Ipse in sua absoluta natura, essentia atque substantia,
simplicitate, immaterialitate absconditus, occultus, sibique
soli notus, nulli vel attingibilis creaturae innotuit per
respectum, habitudinem et relationem illam, qua se ipsum
rebus communicat, diffundit et quodammodo impertit,
unde nomen habet creatoris, patris, domini vel dominii,
pulchritudinis, optimi maximi, potentissimi, sapientissimi
etc. Sub quibus rationibus ipsum creaturae cognoscere
licet, et ipsius actuale esse necessario inferre; si
quippe sunt pulchre facta, mota, ordinata, concordantia,
oportet esse unum concordantem, ordinantem, moventem
et exornantem necessario, quemadmodum ex sensu fluminum
et plantarum sensum fontium et radicum colligere
cogimur. Itaque duplici respectu existente, altero quo Deus
ad possibile se inclinavit, et altero quo possibilia et effecta
ad Deum ordinantur seque extollunt, primum quidem
mundus est productus a Deo, secundo Deus cognoscitur
a mundo.
Bruno Sum 79