— 119 —
Propositio XXXIX.

      Id, quod Corpori humano, et quibusdam corporibus externis,
a quibus Corpus humanum affici solet, commune est et, proprium,
quodque in cujuscunque horum parte aeque, ac in toto est,
ejus etiam idea erit in Mente adaequata.

Demonstratio.

      Sit A id, quod Corpori humano, et quibusdam corporibus
externis commune est, et proprium, quodque aeque in humano
Corpore, ac in iisdem corporibus externis, et quod denique aeque
in cujuscunque corporis externi parte, ac in toto est. Ipsius A dabitur
in Deo idea adaequata (per Coroll. Prop. 7. hujus) tam quatenus
ideam Corporis humani, quam quatenus positorum corporum
externorum ideas habet. Ponatur jam humanum Corpus a corpore
externo affici per id, quod cum eo habet commune, hoc est ab A,
hujus affectionis idea proprietatem A involvet (per Prop. 16. hujus),
atque adeo (per idem Coroll. Prop. 7. hujus) idea hujus affectionis,
quatenus proprietatem A involvit, erit in Deo adaequata,
quatenus idea corporis humani affectus est hoc est (per Prop. 13.
hujus
), quatenus Mentis humanae naturam constituit; adeoque
(per Coroll. Prop. 11. hujus) haec idea est etiam in Mente humana
adaequata. Q.E.D.
Corollarium.

      Hinc sequitur, quod Mens eo aptior est ad plura adaequate percipiendum,
— 120 —
quo ejus Corpus plura habet cum aliis corporibus communia.
Spinoza E 119-120