— 77 —
      CXXIX. Nam jus Quiritium quoddam jus Feudale
Romanorum
fuit: etenim Clientelae a Romulo Patribus sunt
permissae, quibus patres commissos sibi Clientes docere
jura, et in caussis tueri debebant; Clientes vicissim Patronos
obsequio prosequi. Id obsequium in jure feudorum
dicitur homagium, quod apposite ad rem nostram,
hominj nexum, cultiores ejus juris Interpretes dicunt;
et rectius, quam a verbo greco ὀμόω, juro, dictum
quasi hominis agium, ab exercitio juris nexi,
quo optimi nexos invitos agebant ad operas, quas detrectassent:
— 78 —
cujus obsequj, ut in feudis, erant etiam apud
Romanos partes duae honor erga patronos, et fides, quae
in re feudali fidelitas appellatur, nimirum de operis Patrono
praestandis
: ex qua fide etiam publice, et diu
post libertatem populo assertam plebej de suo aere militarunt;
quae opera militaris jure Rom., jure autem
feudorum dicitur militare servitium. Hoc jus nexi patres
in plebem usque ad ejusdem turbas et secessiones
obstinavere. Sed et fundi Rom. sine nexus traditione
alienari jure optimo non poterant; nexus enim erat signum,
quod emptor venditori in assignatione fundi patrum
succederet, itaut nexus traditio perpetuus esset
Patrum assensus in Rom. fundorum alienationibus
, qualis
hodie in feudorum alienationibus Seniorum assensus
est. Quin sine auctoritate ne utiliter quidem obligabantur:
namque acceptilatio in actibus legitimis a Papiniano
numeratur: qua stipulationum obligationes tolluntur.
Hinc Praetores sua aequitate naturali nihil jus Rom.
Quiritium demutabant: itaque talis naturae erant bonitaria
dominia
, quales hodie sunt in re beneficiaria,
quae dicuntur Tenutae feudorum, quae meri sunt
facti.
Vico Univ20 77-78