— 77 —
LXIII.
Cur quaedam corpora
tam dura sint, ut,
quamvis parva, non
facil manibus nostris
dividantur.

      Unum autem adhuc est, in quo experientia regulis
motus, paullo ante traditis, valde videtur adversari:
nempe quod videamus multa corpora, manibus nostris
longe minora, tam firmiter sibi mutuo adhaerere,
ut nulla earum vi sejungi possint. Si enim illorum partes
nullo alio glutino sibi invicem adhaereant, quam
quod singulae juxta vicinas quiescant, et omne corpus
quod quiescit, ab alio se majori quod movetur, possit
ad motum impelli: non apparet prima fronte ratio,
cur (exempli causa) clavus ferreus, vel aliud quodlibet,
non magnum, sed valde durum corpus, sola vi
manuum nostrarum in duas partes dividi non possit.
— 78 —
Licet enim unamquamque mediam partem istius clavi
pro uno corpore numerare; cumque ista media pars
manu nostra sit minor, videtur ejus vi debere posse
moveri, atque sic ab alia media parte divelli.
Descartes PPh 77-78